라틴어 문장 검색

prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias uarias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, simili stilo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:33)
Et sic lepido sermone Fotis, at invicem cavillatus ego
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:1)
cum denique iam luce clarissima vicum quempiam frequentem et nundinis celebrem praeteriremus, inter ipsas turbelas, Graecorum genuino sermone nomen augustum Caesaris invocare temptavi, et " O " quidem tantum disertum ac validum clamitavi, reliquum autem Caesaris nomen enuntiare non potui:
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:3)
sed ille cognito cavillatu, similis indignanti
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:9)
Sed postquam non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur,:
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:4)
Sorte unica pro casibus pluribus enotata consulentes de rebus variis plurimos ad hunc modum cavillantur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:2)
Nec isto saltem tam nefario scelere impuratissima illa capita confutari terrerive potuere, sed mendacioso risu cavillantes,
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:2)
Talis sermonis blanditie cavillatum deducebat ad torum nolentem puerum, sequentem tamen, et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:1)
Iamque omni sublata cunctatione scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa revelata repertum productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum, poenas scilicet capite pensurum in publicum deducunt carcerem, summoque risu meum prospectum cavillari non desiliunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:5)
scripta sua corrigunt etiam diserti.
(ARCHIPOETA, IV34)
MULTIS et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 2:1)
IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 2:1)
adulescens hic sine controversia disertus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 12:2)
VERE ac diserte Caecilius hoc in Subditivo scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 2:1)
Atque ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensus petituque omnium eandem illam sententiam diserti viri cuimodi posset verbis dicere, ut nulla prioris mentione habita, scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret qui id ipsum denuo dixerat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION